- CATACAUMOS Illiacus
- CATACAUMOS Illiacush. e. Troiae incendium, titulus Carminis, quod Nero; item Lucanus, composuêre. Idem ibid. Simile quid de Hadriano conicit Casaubonus, qui, ubi Spartianus, c. 16. habet, scripsisse eum Catacrianos libros obscurissimos, pro Catacrianos legi vult, Catacaumos, seu Catacausmos, et multifatiam exponi posse hunc titulum: vel, quod Orbis terrarum incendium, quod Phaêthontis temetitate accidit, eô opere descripsisset; vel quod Heracliti et aliotum Philsoophorum sententiam, de futura conflagratione, quâ totum hoc periturum pronuntiabant, istis libris tractâsset, contendit. Certe urrumque horum duorum argumentorum, sive incendii Poetici, sive Heracliteae ενπυρώσεως, cuius meminit Marcus Imperator, l. 3. intextis Lycophroneô more fabulis antiquis, obscuritatis fuit capacissimum. Vide Casaubon. Not. ad loc. Aliter tamen Salmas. ad eund. iudicat, uti videbimus infra, in voce Catacriani.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.